- PATRIMI
- PATRIMIet matrimi, iussu Heliogabali occisi: Cecidit et humanus hostias lectis ad hoc pueris nobilibus et decoris per omnem italiam patrimis et matrimis, credo ut maior esset utrinque parenti dolor. Ael. Lamprid. in Antonino Heliogabalo, c. 8. lisdem carmen indici iussit Ulpius Syllanus, melius Silanus, apud Flav. Vopiscum in Aureliano, c. 19. Agite Pontisices, qua puri, qua mundi, qua sancti, qua vestitu animisque sacriscommodi, Templum ascendite, subsellia laureata constituite. verteranis manibus libros evolvite facta Reip. quaesuns aeterna perquirite: Patrimis matrimisque pueris carmen indicite: nos sumptum sacris, nos apparatum sacrisiciis, nos agris ambarvalia indicemus. Quam tamen totam periodum, Patrimis matrimisque pueris etc. adsutam esse et adextam sententiae Viri Confularis, censet Salmas. Quid enim est, inquit, carmen indicere pueris patrimis? quid est, sumptum sacris indicere? quod denique, aris ambarvalia indicere? An indicebat ambarvalia Senatus? Cur vero ambarvalium tantum meminit, non autem amburbii? cuius magis debuit. Nam amburbium celebratum paulo post dicitur; Ambarvalia tantum promissa. Itaque haec expungenda censet auctoritate Palatini libri et veter. editionis fretus, in quibus nullum horum verborum exstat vestigium, vide eum ad d. loc. At sequitur, Itum est deinde ad Templum, inspecti libri, proditi versus, lustrata urbs, cantata carmina etc. quod a Patrimis matrimisque, in variis sollennitatibus, fieri consuevissealiunde notum. Loquitur autem Auctorde Marcomannorum terrore etc. Sed et in nuptiis Romanorum Patrimi Matrimique eligebantur quinque, qui totidem praeferrent faces, et dum Hymenaeus cantabatur, adstarent, eôque finitô Sponsam ad torum usque antecederent: duoque praeterea, qui colum cum lana et fusum ferrent cum stamine, operis, in quo ea futura esset, auspicia, uti discimus ex Iul. Caes. Scaligero l. 3. Poetic. c. 101. et supra videre est etc. Dicti autem Patrimi infantes, quibus Pater adhuc superesset: sicut Patrimus Pater, qui, cum pater esset, ipse quoque adhuc Patrem haberet. Recentiori aevô dici coepit Patrimus, qui de sacro fonte infantem suscipit, et Matrima, quae eôdem officiô fungitur: cuiusmodi Patrimum unum saltem, et Matrimam itidem unicam voluit esse Hyginus I. numerô postmodum apud varias gentes varie immutatô. Vide quoque infra Patrinus
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.